[51] EPISTOLA LI.

Clarissimo Viro, Apostolicoque Spiritu donato,

D. IOANNI a LASCO,

Inclito Baroni Poloniae, Orientalis Phrisiae vigilantissimo Episcopo, colendissimo amico suo.

Salutem in Christo Salvatore; Audimus Amicorum colendissime Domine & frater in Domino, a LASCO, agere te nunc Bonnae, cum Doctore Alberto nostro, spem esse perventurum te Argentoratum, id si fiet, pollicebimur nobis spem certiorem ... itineris molestiam te ad nos perveniendi exantlaturum quoque; & De Catholicae doctrinae tuae soliditate insigni, & consensu spiritus congratulaturi. Legimus omnia tua, & quae Gerardus habet, Regneri, scripta & suavissime arrident, tanquam conformia Verbo Dei, rationi consona, ac fidei morumque profectui aptissima simul. Quae & rescripsimus avide & diligenter expendimus, Bullingerus, Bibliander, & Ego. Ut vero Reverendiss. Domino, fidelissimoque pastori Coloniensis provinciae in tam sanctis institutis adsis, consilio & oratione, gaudemus ex animo. Quem ubi personalibus officiis juvare non licet, ferventi precum mearum officio apud DEUM juvare non obmittimus, orantes, ut exemplum tam illustre pietatis rarissimum, alii quoque Ecclesiarum Praesides subsequantur. Sed ut id, mi Amicissime D. a LASCO, fiat, oro absque dispendio Ecclesiarum Phrisiae, a quibus Episcopus & Vigil electus, tete ablegare non oportet, & Illustrem Dominam tam religiosam Viduam, in sancto instituto prorsus non destituere, solatio & auxilio tam necessario & fratrum tantopere egentium solatio abesse, utcumque gentis illius homines quibusdam vitiis corruptos audiam: pariter tamen plures bonos homines omnis generis, intelligo religiosiss. & CHRISTO pietatique devotissimos, usque etiam ad superstitiones quam plurimas. De reliquis horum temporum querelis leges nostra, infirma, sed quae coëgit necessitas, ut putamus non dissimulanda: Cupimus fidem CHRISTO Domino debitam, & Ecclesiae, salvam credi ab amicis, & hostibus quoque iram & errores minuere, quae patimur, non quae demeremur, qui favere & benefacere omnibus ex animo cupimus, & dolemus offensionem injici pusillis in fide, qui malumus fidem ac charitatem plantari & religionis augmento totis incumbere viribus, abusus agnosci ac emendari, regnoque CHRISTI contra Antichristi malitiam, & corruptelas ampliando incumbere. Id ipsum te agere toto pectore gaudeo, utque quam constantissime, pergas, per auxilium gratiae Dei incessanter, desideriis ac votis oro Dominum. Ut veritas Dei clarius elucescat, & amor Christianus exuberet, discussis tot dissensionem nubibus, ut solida nobis clara & syncera veritas innotescat, & tenebrionum ambigua certamina tandem conquiescant; & Ecclesiae Christi orthodoxis dogmatibus consentiant; & in Domino, id ipsum, juxta verbum Domini, sentiant: ac communi zelo Satanae regnum infestetur, ad CHRISTI gloriam, ac electorum salutem. Reliqua fusius Gerardus theologus piissimus scribet. Caetera leges & judicabis, nostra inquam, &c boni consules pro charitate, qui supersedisse querimoniis voluissem. Valeat in Christo insignis tua pietas, & augeatur semper ad gloriam DEI. Amen. Tiguri III. Martii. MDXLV.

CONRADUS PELLICANUS.

Tuissimus in Christo perpetuo.